

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 1: Versus 23
Socii furum.[ID.]Accipientes a Scribis et Pharisaeis munera, quae pauperibus auferebant. In passione quoque Domini, infideles fuerunt, nolentes credere in Christum; et socii furum, Scribarum scilicet et Pharisaeorum et Judae proditoris,Socii furum,etc. Nos quoque debemus cavere ne ab illis accipiamus munera, qui de lacrymis pauperum congregant divitias, ne simus socii furum, et ne dicatur de nobis:Si videbas furem, currebas cum eo,etc.Sequuntur retributiones.[ID.]Quia amicos non putant, etc., usque ad id est, patienter tolera.